Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 19
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Et qui se jungit fornicariis erit nequam : putredo et vermes hæreditabunt illum : et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.
—
Qui credit cito levis corde est, et minorabitur : et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur.
—
Qui gaudet iniquitate, denotabitur : et qui odit correptionem, minuetur vita : et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam.
—
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper.
—
Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat : Non feci : aut, si fecerit, ne iterum addat facere.
—
et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo :
—
et est qui se nimium submittit a multa humilitate : et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est :
—
et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet.
—
Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum : et est tacens, et ipse est prudens.
—