Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !
—
Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
—
sic qui facit per vim judicium iniquum.
—
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.
—
Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.
—
Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens tempus aptum.
—
Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
—
Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
—
Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
—
Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
—
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
—
Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
—
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur.
—
Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.
—
Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.
—
Hodie fœneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.
—
Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :
—
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !
—
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum.
—
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.
—
Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
—
Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
—
Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
—
Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se.
—
Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
—
Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.
—
Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt.
—
Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
—
Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
—
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
—
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
—