Qui vivet in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum.
—
Quis sufficit enarrare opera illius ?
—
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
—
Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei.
—
Cum consummaverit homo, tunc incipiet : et cum quieverit, aporiabitur.
—
Quid est homo ? et quæ est gratia illius ? et quid bonum aut quid nequam illius ?
—
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt : et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
—
Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam.
—
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est : et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est.
—
Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam æquitatis.
—
Miseratio hominis circa proximum suum : misericordia autem Dei super omnem carnem.
—
Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum.
—
Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in judiciis ejus.
—
Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali.
—
Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.
—
Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato.
—
Stultus acriter improperabit : et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
—
Ante judicium para justitiam tibi, et antequam loquaris, disce.
—
Ante languorem adhibe medicinam : et ante judicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem.
—
Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam.
—
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum.
—
Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum.
—
Memento iræ in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei.
—
Memento paupertatis in tempore abundantiæ, et necessitatum paupertatis in die divitiarum.
—
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei.
—
Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia.
—
Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem.
—
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et justitiam, et impluerunt proverbia et judicia.
—
Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.
—
Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciat te in gaudium inimicis tuis.
—
Ne oblecteris in turbis nec in modicis : assidua enim est commissio illorum.
—
Ne fueris mediocris in contentione ex fœnore, et est tibi nihil in sacculo : eris enim invidus vitæ tuæ.
—