Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 17
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis.
—
ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius ; ut magnalia enarrent operum ejus.
—
Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.
—
Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
—
Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ.
—
Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.
—
et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
—
Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
—
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.
—
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt.
—
Quid lucidius sole ? et hic deficiet ; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ? et hoc arguetur.
—