Skip to content

Psalms 72

Read in parallel →

1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !

2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :

3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.

7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.

8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.