Skip to content

Psalms 49

Read in parallel →

1 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

2 Ex Sion species decoris ejus :

3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.

4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

7 Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :

10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.