Skip to content

Psalms 32

Read in parallel →

1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.

2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.

3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.

4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.

5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.

6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.

8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.

10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.

11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.