Skip to content

Psalms 3

Read in parallel →

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;

3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.