Skip to content

Parallel

Wisdom of Solomon 8

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

8:1
Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
—
8:2
Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
—
8:3
Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam.
—
8:4
Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.
—
8:5
Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?
—
8:6
Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?
—
8:7
Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
—
8:8
Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
—
8:9
Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
—
Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ;
—
et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :
—
tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
—
Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
—
Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ :
—
timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
—
Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.
—
Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
—
et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
—
Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.
—
Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.
—
Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis :
—