Skip to content

Parallel

Wisdom of Solomon 11

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
—
Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
—
Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
—
Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
—
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
—
per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
—
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
—
Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
—
ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
—
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
—
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
—
Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
—
Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
—
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
—
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
—
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
—
ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
—
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
—
aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
—
quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
—
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
—
Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?
—
Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
—
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
—
Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
—
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
—
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
—