Skip to content

Parallel

Tobit 7

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

7:1
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
—
7:2
Intuensque Tobiam Raguel, dixit Annæ uxori suæ : Quam similis est juvenis iste consobrino meo !
—
7:3
Et cum hæc dixisset, ait : Unde estis juvenes fratres nostri ? At illi dixerunt : Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.
—
7:4
Dixitque illis Raguel : Nostis Tobiam fratrem meum ? Qui dixerunt : Novimus.
—
7:5
Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem : Tobias, de quo interrogas, pater istius est.
—
7:6
Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus
—
7:7
dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.
—
7:8
Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.
—
7:9
Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
—
Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.
—
Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
—
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam.
—
Tunc dixit Raguel : Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit.
—
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.
—
Et apprehendens dexteram filiæ suæ, dexteræ Tobiæ tradidit, dicens : Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.
—
Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.
—
Et post hæc epulati sunt, benedicentes Deum.
—
Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum.
—
Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.
—
Dixitque ei : Forti animo esto, filia mea : Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quod perpessa es.
—