Skip to content

Parallel

Tobit 6

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

6:1
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
—
6:2
Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
—
6:3
Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
—
6:4
Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare cœpit ante pedes ejus.
—
6:5
Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter.
—
6:6
Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quæ sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
—
6:7
Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quæ de pisce servare jussisti ?
—
6:8
Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
—
6:9
Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
—
Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
—
Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam.
—
Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
—
Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
—
Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.
—
Timeo ergo, ne forte et mihi hæc eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
—
Tunc angelus Raphaël dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prævalere potest dæmonium.
—
Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos.
—
Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
—
Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
—
Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
—
Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
—
Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
—