Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 6
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam :
—
Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.
—
Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.
—
Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.
—
Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.
—
Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.
—
Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
—
Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum.
—
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
—
Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ :
—
In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.
—
Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto : et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.
—