Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 5
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
—
et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
—
Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
—
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
—
Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
—
Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
—
Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
—
super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
—