Qui conservat legem multiplicat oblationem.
—
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
—
Et propitiationem litare sacrificii super injustitias : et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
—
Retribuet gratiam qui offert similaginem : et qui facit misericordiam offert sacrificium.
—
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate : et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
—
Non apparebis ante conspectum Domini vacuus :
—
hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
—
Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
—
Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
—
Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.
—
In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
—
Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
—
quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
—
Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
—
Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.
—
Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
—
Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
—
Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ?
—
A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
—
Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
—
Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
—
Et Dominus non elongabit : et judicabit justos, et faciet judicium : et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum :
—
et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet :
—
donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius :
—