Vana spes et mendacium viro insensato : et somnia extollunt imprudentes.
—
Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia.
—
Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis.
—
Ab immundo, quid mundabitur ? et a mendace, quid verum dicetur ?
—
Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est :
—
et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum :
—
multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
—
Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur.
—
Qui non est tentatus quid scit ? vir in multis expertus cogitabit multa : et qui multa didicit enarrabit intellectum.
—
Qui non est expertus pauca recognoscit : qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.
—
Qui tentatus non est qualia scit ? qui implanatus est abundabit nequitia.
—
Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines.
—
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei.
—
Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur.
—
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
—
Qui timet Dominum nihil trepidabit : et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus.
—
Timentis Dominum, beata est anima ejus.
—
Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus ?
—
Oculi Domini super timentes eum : protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani :
—
deprecatio offensionis, et adjutorium casus : exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.
—
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum.
—
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ.
—
Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
—
Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
—
Panis egentium vita pauperum est : qui defraudat illum homo sanguinis est.
—
Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum.
—
Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
—
Unus ædificans, et unus destruens : quid prodest illis, nisi labor ?
—
Unus orans, et unus maledicens : cujus vocem exaudiet Deus ?
—
Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius ?
—
Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens : quid proficit humiliando se ? orationem illius quis exaudiet ?
—