Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis.
—
Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe :
—
ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
—
Loquere major natu : decet enim te
—
primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
—
Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
—
Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
—
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
—
Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
—
Adolescens, loquere in tua causa vix.
—
Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
—
In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
—
In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris.
—
Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
—
Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
—
et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo :
—
et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
—
Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
—
Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
—
Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
—
Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
—
Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem :
—
etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
—
Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
—