Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 2
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
—
Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.
—
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :
—
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
—
Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.
—
Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
—
Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
—
Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
—
Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
—
Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !
—
Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
—