Omnis sapientia a Domino Deo est : et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
—
Arenam maris, et pluviæ guttas, et dies sæculi, quis dinumeravit ? altitudinem cæli, et latitudinem terræ, et profundum abyssi, quis dimensus est ?
—
sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?
—
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo.
—
Radix sapientiæ cui revelata est ? et astutias illius quis agnovit ?
—
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
—
Ipse creavit illam in Spiritu Sancto, et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
—
et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se.
—
Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.
—
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
—
Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur.
—
Dilectio Dei honorabilis sapientia :
—
quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione, et in agnitione magnalium suorum.
—
Initium sapientiæ timor Domini : et cum fidelibus in vulva concreatus est : cum electis feminis graditur, et cum justis et fidelibus agnoscitur.
—
Timor Domini scientiæ religiositas :
—
religiositas custodiet et justificabit cor ; jucunditatem atque gaudium dabit.
—
Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur.
—
Plenitudo sapientiæ est timere Deum, et plenitudo a fructibus illius.
—
Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum :
—
et vidit, et dinumeravit eam : utraque autem sunt dona Dei.
—
Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur, et gloriam tenentium se exaltat.
—
Radix sapientiæ est timere Dominum, et rami illius longævi.
—
In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas : execratio autem peccatoribus sapientia.
—
Timor Domini expellit peccatum :
—
nam qui sine timore est non poterit justificari : iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
—
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis.
—
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
—