In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus :
—
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
—
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :
—
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
—
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies ?
—
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !
—
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium !
—
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
—
Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus :
—
homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
—
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
—
Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.
—
Timor Dei super omnia se superposuit.
—
Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ?
—
Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
—
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
—
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
—
et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
—
et omnem obductum, et non obductum odientium :
—
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
—
Non est caput nequius super caput colubri,
—
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
—
Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
—
ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
—
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam.
—
Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
—
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
—
Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
—
Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
—
Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
—
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
—
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
—
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
—
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.
—
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
—
A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
—