Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam :
—
et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
—
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :
—
et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,
—
et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
—
Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
—
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.
—
Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
—
Non est speciosa laus in ore peccatoris,
—
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
—
Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit ne feceris.
—
Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.
—
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
—
Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :
—
adjecit mandata et præcepta sua.
—
Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
—
Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
—
Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :
—
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
—
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
—