Skip to content

Parallel

Sirach (Ecclesiasticus) 14

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
—
Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
—
Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia : et homini livido ad quid aurum ?
—
Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
—
Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? et non jucundabitur in bonis suis.
—
Qui sibi invidet, nihil est illo nequius : et hæc redditio est malitiæ illius.
—
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit : et in novissimo manifestat malitiam suam.
—
Nequam est oculus lividi : et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
—
Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis : non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
—
Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
—
Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
—
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi : testamentum enim hujus mundi morte morietur.
—
Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
—
Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
—
Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis ?
—
Da et accipe, et justifica animam tuam.
—
Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
—
Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
—
Alia generantur, et alia dejiciuntur : sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
—
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
—
Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
—
Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
—
qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens :
—
qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens :
—
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
—
Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
—
Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
—