Skip to content

Job 25

Read in parallel →

1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3 Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?

4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?

5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?