Skip to content

Parallel

Wisdom of Solomon 6

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

6:1
Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
—
6:2
Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ.
—
6:3
Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
—
6:4
Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
—
6:5
Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
—
6:6
Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
—
6:7
Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur.
—
6:8
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
—
6:9
Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
—
Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis.
—
Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
—
Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
—
Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
—
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
—
Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
—
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
—
Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
—
Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
—
Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
—
incorruptio autem facit esse proximum Deo.
—
Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
—
Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis :
—
diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
—
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
—
Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
—
Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
—
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.
—