Skip to content

Parallel

Wisdom of Solomon 2

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

2:1
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
—
2:2
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
—
2:3
qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
—
2:4
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
—
2:5
Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.
—
2:6
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
—
2:7
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
—
2:8
Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
—
2:9
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
—
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis :
—
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
—
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
—
Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
—
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
—
Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
—
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
—
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
—
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
—
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
—
Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
—
Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
—
Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
—
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
—
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :
—
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
—