Skip to content

Parallel

Tobit 13

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :
—
quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
—
Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :
—
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
—
Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
—
Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
—
Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
—
Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
—
Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
—
Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
—
Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
—
Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
—
Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
—
Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
—
nomen enim magnum invocabunt in te.
—
Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.
—
Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
—
Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
—
Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
—
Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
—
Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
—
Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
—
Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
—