Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ.
—
Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.
—
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ? fornacem custodiens in operibus ardoris :
—
tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
—
Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter.
—
Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi.
—
A luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.
—
Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.
—
Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose.
—
Species cæli gloria stellarum : mundum illuminans in excelsis Dominus.
—
In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis.
—
Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum : valde speciosus est in splendore suo.
—
Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ : manus Excelsi aperuerunt illum.
—
Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
—
Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves.
—
In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
—
In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus.
—
Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :
—
et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus.
—
Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor.
—
Gelu sicut salem effundet super terram : et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
—
Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua : super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis :
—
et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.
—
Medicina omnium in festinatione nebulæ : et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
—
In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum : et plantavit in illa Dominus insulas.
—
Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur.
—
Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
—
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia.
—
Multa dicemus, et deficiemus in verbis : consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
—
Gloriantes ad quid valebimus ? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
—
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.
—
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
—
Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : major enim est omni laude.
—