O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis :
—
viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum !
—
O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
—
defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam !
—
Noli metuere judicium mortis : memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.
—
Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi ? sive decem, sive centum, sive mille anni :
—
non est enim in inferno accusatio vitæ.
—
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.
—
Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.
—
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.
—
Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi !
—
Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.
—
Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem.
—
Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur.
—
Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
—
Bonæ vitæ numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in ævum.
—
Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?
—
Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
—
Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo :
—
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.
—
Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a præsidente et a potente de mendacio :
—
a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate :
—
a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas :
—
de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti :
—
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati.
—
Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.
—
Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.
—