Parallel
Sirach (Ecclesiasticus) 22
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur : ab utrisque autem inhonorabitur.
—
Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam : et in fine narrationis dicit : Quis est hic ?
—
Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.
—
Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.
—
Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt :
—
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.
—
Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa : sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
—
si aperueris os triste, non timeas : est enim concordatio : excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa : in his omnibus effugiet amicus.
—
In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.
—
Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur : sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.
—
Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam : et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
—
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me ?
—