Skip to content

Parallel

Judith 9

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

9:1
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens :
—
9:2
Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem :
—
9:3
et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
—
9:4
Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.
—
9:5
Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
—
9:6
Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
—
9:7
Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
—
9:8
Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
—
9:9
Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
—
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
—
Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
—
Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
—
capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
—
Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
—
Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
—
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi : sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
—
Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
—
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat :
—
et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
—