Skip to content

Parallel

Esther 15

Clementine Vulgate · Berean Standard Bible

Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
—
Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
—
et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
—
Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
—
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
—
et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
—
altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
—
Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
—
Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
—
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
—
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
—
Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
—
Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
—
Accede igitur, et tange sceptrum.
—
Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
—
Quæ respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
—
Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
—
Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
—
Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
—