Parallel
Esther 10
Clementine Vulgate · Berean Standard Bible
Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
Now King Xerxes imposed tribute throughout the land, even to its farthest shores.
cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
And all of Mordecai’s powerful and magnificent accomplishments, together with the full account of the greatness to which the king had raised him, are they not written in the Book of the Chronicles of the Kings of Media and Persia?
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
For Mordecai the Jew was second only to King Xerxes, preeminent among the Jews and highly favored by his many kinsmen, seeking the good of his people and speaking peace to all his countrymen.
Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
—
Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
—
Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
—
Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
—